Augustine of Hippo, Saint
《Confessiones》在 Babelspan 八维工艺分中得 96.9/100,原型归为「架构史诗」。八个维度中,最强的是创新(100 分),相对最弱的是结局(95 分)。本评分基于样本开窗,各维度给分均附正文摘句证据,属单次可审计尺规评审,非众包星级或安利榜。
OPEN (line 363-538) LIBER PRIMUS 婴儿期+造物主召唤+Magnus es Domine laudabilis 入题:Magnus es Domine+inquietum est cor nostrum donec requiescat in te。MID-A (line 947-1245) LIBER SECUNDUS 16 岁偷梨事件+adolescentia libidines+Manichaei 摩尼教初涉:pear theft + 一无动机之恶 foeda erat et amavi eam。MID-B (line 1708-1850) LIBER QUARTUS 摩尼教九年+占星术+友人早逝悼亡:seducebamur et seducebamus+amatores fabularum+amicus mortuus。LATE (line 5240-5365) LIBER NONUS Ostia Tiberina 米兰花园窗前与母 Monica 共论永恒:Ostia fenestra hortus 静观 + 母临终「Iam quid hic facio?」。TAIL (line 6821-7200) LIBER UNDECIMUS Quid est ergo tempus 时间分析:Quid est tempus scio si nemo quaerat nescio si velim explicare+三分过去/现在/未来不可测。5 段约 1300 行, 覆盖婴儿/少年/摩尼教/友人/母死/时间观;拉丁语+罗马帝国+北非/意大利+米兰+摩尼教+自传+神学+时间哲学。
Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te.
Liber Primus 开篇即立「Magnus es Domine+inquietum est cor nostrum」忏悔基调,引向造物主召唤,13 卷叙事从此展开。
Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum quæ nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et præterita obliviscentes, in ea quæ ante sunt extenti, quærebamus inter nos apud præsentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
Liber Nonus 路德宫 Ostia Tiberina 临终对话母子窗前共论永恒,Monica「Iam quid hic facio?」立母之死的核心。
Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur æquo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiæ, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineæ nostræ pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis.
Liber Secundus 偷梨事件一无动机之恶的反诘,长篇 13 卷节奏松弛有张力,忏悔体段落叙事/哲思/独白交错。
4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt: semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit tibi. Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt.
拉丁古典散文典范,西塞罗修辞对偶(summe, optime+immutabilis, mutans omnia) + 圣经诗体(innovans omnia) + 柏拉图回响浑然一体;Aug 著名的「Amas, nec æstuas; zelas, et securus es」悖论链。
Per idem tempus annorum novem, ab undevigesimo anno ætatis meæ, usque ad duodetrigesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriæ sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti.
Liber Quartus 摩尼教 9 年(19-28 岁)+北非 Thagaste/Carthago 修辞教学+占星术+剧场文化真实再现罗马帝国晚期北非文化生态。
Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum.
开篇 Magnus es Domine+inquietum est cor nostrum donec requiescat in te 立忏悔基调,瞬间抓读者对灵魂漂泊的共鸣。
Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset præsens tempus. Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum quomodo sunt, quando et præteritum jam non est, et futurum nondum est? Præsens autem si semper esset præsens, nec in præteritum transiret; jam non esset tempus, sed æternitas. Si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit quia in præteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit, illa est quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse?
Quid est ergo tempus 时间分析开西方哲学时间观先河,忏悔文学源头 + 心理独白开创 + 时间哲学始祖,后世卢梭/Aurelius/Rousseau 忏悔体皆以之为母本。
Ecce præsens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est præsens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima cæteras futuras habet, novissima præteritas; aliqua vero interjectarum ante se præteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur; quidquid ejus avolavit, præteritum est; quidquid ei restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod præsens dicatur.
Liber Undecimus 以时分不断细分到无延伸的瞬间立当下为时间之不可测最小粒,神学时间观留给后世沉思。
预渲染页(无 JS 可读)。完整八维摘句与手记链请打开交互详情。
© 2026 通天尺规 Babelspan · 原创内容转载请注明出处 · 版权与转载